VrijMiBo: uita, si uti scias, longa est
Het is theo damnatio weekend! Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aeui gignimur, quod haec tam uelociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrunt, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso uitae adparatu uita destituat. nec huic publico, ut opinantur, malo turba tantum et imprudens uolgus ingemuit. clarorum quoque uirorum hic adfectus querellas euocauit: inde illa maximi medicorum exclamatio est: uitam breuem esse, longam artem. inde Aristotelis cum rerum natura exigentis minime conueniens sapienti uiro lis: aetatis illam animalibus tantum indulsisse, ut quina aut dena secula educerent: homini in tam multa ac magna genito tanto citeriorem terminum stare. Non exiguum temporis habemus, sed multum perdidimus. satis longa uita et in maximarum rerum consummationem: large data est, si tota bene conlocaretur. sed ubi per luxum ac neglegentiam diffluit, ubi nullae bonae rei inpenditur, ultima demum necessitate cogente, quam ire non intelleximus, transisse sentimus. Ita est, non accipimus breuem uitam, sed facimus, nec inopes eius, sed prodigi sumus. sicut amplae et regiae opes ubi ad malum dominum peruenerunt, momento dissipantur, at quamuis modicae, si bono custodi traditae sunt, usu crescunt: ita aetas nostra bene disponenti multum patet. Prettig weekend.
Reaguursels
Dit wil je ook lezen
Nu ook al vrouwonvriendelijk: tieten
Herstel de suggestie van